ARCHIEPISCOPI vox

ARCHIEPISCOPI vox
ARCHIEPISCOPI vox
a Patriarchis Alexandrinis primum invecta videtur, qui, cum primo soli essent in AegyptoEpiscopi, creatis subinde aliis, ut est in Eutychii Orginib. hunc sibi titulum vindicârunt. Primus vero hôc usus vocabulô S. Athanasius, Apolog. 2. Alexandrum Patriacham Alexandr. sic indigitans. Dehinc in Concilio Ephesino A. C. 431. Cyrillus Hierosolymorum et Caelestinus Romanorum Archiepiscopi appellantur. Leo quoque I. in Concilio Chalcedonensi: et de Felice Anastasius, Venerabilis Felix Archiepiscopus sedis Apstolicae urbis Romae. Vide Cuiaciam ad Novellam 11. Morinum Exercitat. l. 1. c. 10. Alios. Est autem dictus Archiepiscopus, cui totius provinciae cura incumbebat, 9. can. quaest. 3. c. 2. et seqq. atque ad eum constituendum X. vel XI. Civitates et unus Rex, decem vel undecim Episcopi Suffraganei, requiri consuevêre, Can. Scitote 6. quaest. 3. Ipse vero in provinciae Metropoli residebat, hinc Metropolita seu Metropolitanus quoque dictus; Item Primas: donec multiplicatis in eadem provincia Merropolitis, Primas dein est appellatus, qui coeteris Comprovincialibus praeesset. Sed et interdum Archiepiscopi vocitati sunt, ipsi Episcopi, quibus pallii ius indultu Pontificis concessum est: cum quibus simile quid videntur habere Graecorum illi Archiepiscopi, quos a Metropolitanis sic distinguit Balsamon in Medit. ut Metropolitanum dicat, Episcopos sub se habere, in quos ius exerceat; Archiepiscopum vero nullos: Perinde namque Episcopi hi in Eccles. Roman. nullum ius habent in alios Episcopos, solâ pallii dignitate et Archiepiscopali titulô coeteris superiores. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macrum Hierolex. Qui vero Archiepiscopalis S. Palatii dictus apud Scriptores occurrit, idem cum Archicapellano est, etc. De Episcopi, Archiepiscopi ac Patriarchae discrimine sic Burmannus: Cum primi, inquit, Episcopi pares essent, et unum haberent Episcopatum, atque a communi Concilio Ecclesiae eiusdem provinciae per Synodos regerentur; dein Metropolitarum seu Archiepiscoporum nomina nata sunt: eratque Metropolitanus Episcopus eius urbis, quae provinciae erat caput. Illius officium, Synodos convocare iisque praesidere et recens electos Episcopos confirmare: ut primitus honore potius, quam potestate, reliquis Episcopis maior esset --- Cum vero a Constantino plures provinciae in unam dioecesin redigerentur, supra Metropolitanos constituti sunt Patriarchae seu Primantes, Exarchi Dioecesium dicti etc. Addit Cardinales, qui Episcopis ac Archiepiscopis hodie longe praeminent, olim tantum Presbyteros vel Diaconos septem regionum seu cardinum Ecclesiae fuisse, System. Part. 2. p. 540. etc. Hodie in Imperio Romano Archiepiscopatus, sunt vel Electorales, ut Moguntinus, Cancellarius Imperii per Germaniam, qui ius coronandi Caesaris sibi vindicat; Trevirensis, Cancellarius per Galliam et Coloniensis, Cancellarius per Italiam, qui cum Moguntino de iure modo dicto contendit: vel Non-Electorales, ut Saltzburgensis, Legatus Sedis Romanae et Germaniae Primas; Vesontionensis et Cameracensis: Magdeburgicus enim et Bremensis in Principatus saeculares sunt conversi. Sed et Vesontionensis ac Cameracensis Galliae Regi iam addicti sunt. Georg. Hornius Orb. Politic. p. 166. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PALLIUM — I. PALLIUM Veteribus in genere omne vestimenti genus significavit, quam apertum, tam clausum, ut etiam Toga Pallio rotundum dicatur Isidoro; Abusive pro Palliolo quoque sumi fuisse folitum supra vidimus: Proprie vero ac fimpliciter communique… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARLAMENTUM — a Gall. parler, i. e. loqui, Colloquium signat sollenne omnium Ordinum Regni, auctoritate solius Regis, ad consulendum, statuendumque de negotiis regni, indictum. Parliamentum et Parlementum quibusdam. Huius specimen inter Normannos, Saxones,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ВИЗАНТИЙСКАЯ ИМПЕРИЯ. ЧАСТЬ I — [Вост. Римская империя, Византия], позднеантичное и средневек. христ. гос во в Средиземноморье со столицей в К поле в IV сер. XV в.; важнейший исторический центр развития Православия. Уникальная по своему богатству христ. культура, созданная в В …   Православная энциклопедия

  • BARONES — I. BARONES Eleemosynarii, apud Stanfordium et in Iure Anglicano dicuntur Archiepiscopi, Episcopi, Abbates et Priores, qui praedia sua Ecclesiae a Rege tenent per Baroniam. Baronias enim suas ex Eleemosyna Regum perhibentur accepisse, licet ipsa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ADVOCARE — in LL. Inae Regis, apud Bromptonum c. 52. 59. in LL. Ethelredi part. 2. c. 9. part. 3. c. 10. et in LL. Eduardi Regis Saxonicis c. 2. est rem factam agnoscere, seu in se suscipere, Gall. advover: furtô inprimis venditam. Erat enim olim in mote… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BISOMUM seu BISOMATON — BISOMUM, seu BISOMATON sepulchrum quod duo corpora, σώματα, capiebat: Antiquis enim, etsi plura simul eidem tumulo corpora inferendi mos esset, ita tamen ea disponere consueverunt, ut unum alteri non substerneretur, sed sibi invicem ordine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPUT Porcinum — Tacticorum vox: Sic enim a militibus Romanis dicta est illa acies, quae cuneum repraesentabat. Cuneum autem ait Vegetius, l. 3. c. 19. vocari peditum multitudinem, quae iuncta cum acie primum angustior, deinde latior procedat et adversaviroum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIOECESIS — Graece Διόικησις, dicebatur plurium provinciarum inter se copulatarum praefectura. Balsamon in can. 9. Concilii Chalcedon. Διόικησις δέ ἐςτινἡ πολλὰς ἐπαρχίας ἔχουσα εν ἑαντῄ: quarum quaelibet suas habebat Merropoles: quae singulae regebantur a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAGDEBURGUM vulgo MAGDEBURG — MAGDEBURGUM, vulgo MAGDEBURG seu MEYDBURG, olim Parthenopolis, a Venere Parthenia, quae ibi celebrabatur, sic dicta, metropolis ac primaria est urbs Saxoniae in ferioris, sita ad Albim fluvium. Emporium fuit celebre, ubi Veneris simulacrum in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OSCULUM — res sacra, utpote quâ quasi Anima, quâ nihil nobis pretiosius, transfunditur. Proin eius usque adeo religiosi fuêre Veteres, Romani inprimis, ut cuiquam temere Osculum dare nefas esset, nec Sponso quidem, nihil semel tantum liceret,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”